Weil ich es mag…

nostra nocens anima est. ego te, miseranda, peremi, in loca plena metus qui iussi nocte venires

nec prior huc veni. nostrum divellite corpus

et scelerata fero consumite viscera morsu,

o quicumque sub hac habitatis rupe leones!

sed timidi est optare necem.“ velamina Thisbes 

tollit et ad pactae secum fert arboris umbram,

utque dedit notae lacrimas, dedit oscula vesti,

„accipe nunc“ inquit „nostri quoque sanguinis haustus!“ 

quoque erat accinctus, demisit in ilia ferrum,

nec mora, ferventi moriens e vulnere traxit. 

ut iacuit resupinus humo, cruor emicat alte,

non aliter quam cum vitiato fistula plumbo

scinditur et tenui stridente foramine longas

eiaculatur aquas atque ictibus aera rumpit.

arborei fetus adspergine caedis in atram

vertuntur faciem, madefactaque sanguine radix

purpureo tinguit pendentia mora colore.

‚Ecce metu nondum posito, ne fallat amantem,

illa redit iuvenemque oculis animoque requirit,

….

Werbeanzeigen